PDF.js viewer
Current View

1537, març, 28. L’Espluga Calba.
CAT SAIEI DAH P.GAR/3
 Elionor de Montsuar, vídua de Joan Honorat de Montsuar, senyor del lloc de Puiggròs, nomena procurador seu Fra Francesc Ferrer, de l’Orde de Sant Joan de Jerusalem, per tal que demani i rebi dels diputats del Principat de Catalunya, les 4 pensions de censals que li deuen dels anys 1536 i 1537 


 

[r]


In Dei nomine. Nouerint universi quod ego, Elionor de Muntsuar, vidua uxor relicta magnifici domini Johannis Honorati de Munstuar, quondam domini loci de Puygros, gratis et de certa scientia eis melioribus via, modo et forma quibus melius de iure et aliis facere posset et debeo facio, constituo et ordino procuratorem meum certum et specialem et ad infrascripta eciam generalem. Ita tamen quod specialitas ipsi generalitati non deroget nec e contra reverengum et magnificum dominum fratum Franciscum Ferrer, ordinis Sancti Joannis Hierosolomicanensi e baylliu de Malorcha e recebidor del tresor dicti ordinis in principatu Cathalonie licet absentem tanquam presentem ad pro me et nomine meo petendum, exhigendum, recipiendum et habendum a reverendo et magnificis dominis deputatis principatus Cathalonie omnes illas quatuor penciones censualium mihi debitas eas pro duobus annis videlicet pro annis millesimo quingentesimo trigesimo sexto et trigesimo septimo, quarum pensionum una est decem librarum et altera viginti librarum que due penciones sumam capiunt triginta librarum quas triginta librarum dicti reverendo et magnifici domini deputati mihi anno quolibet ut dictum est faciunt et tenentur facere. Et ad de receptis apocham et apochas, albaranum et albarana faciendum et generaliter omnia alia et singula faciendum et libere exercendum in premissis et circa ea. Et adque ego facere possem si predictis personaliter ad essem eciam sit alia forent que mandatum exhigerent magis expeciale quam presentibus est expressum. Ego enim super predictis et circa ea et super dependentibus et emergentibus ex eisdem dono et comitto vobis dicto reverendo domino procuratori meo plenarie vices meas cum plenissima facultate relevans vos dictum procuratorem meum ab omni honore satis dandi fide iubendo in his pro vobis promitto vobis nec non et notario infrascripto tanquam publice persone pro vobis et pro aliis eciam personis omnibus et singulis quarum intersit recipienti, paciscenti ac eciam legitime stipulanti iudicio scisti et iudicatum solvi cum suis clausulis universis. Et me semper habere ratum, gratum, validum atque firmum quicquid per vos procuratum et actum fuerit sine gestum et nullo tempore revocare sub bonorum meorum omnium obligacione. Actum est hoc in loco de la Spluga Calba, die vigessima octava, mensis marcii, anno a Nativitate Domini millesimo quingentesimo trigesimo septimo. Sig(+)num mei Eleonoris de Monsuar constituentis predicte que predicta laudo, consedo et firmo.


Testes huius rei sunt venerabilis Jacobus Miro, presbiter, et Guilermus Mico et Joannes Balcell, agricole, loci de la Spluga Calba habitatoris.

Sig(+)num mei Johannis Ysern, regia auctoritate notarii publici civitati Illerde et per totum principatum Cathalonie et regnum Aragonum, qui predictis interfui eaque per alium scribi feci et requisitus cum raso et correcto ubi corrigitur in linea XIIII um, clausi.